VAIGATIA vulgo WEIGATS

VAIGATIA vulgo WEIGATS
VAIGATIA, vulgo WEIGATS
Insula Oceani Septentrionalis inter oram Moscoviae Broeal. a qua dirimitur Fretô Vaigatiô ab ea dictô, in Austrum, et novam Zemlam ad Arctos. Hoc fretum inter Samoiedam et Novam Zemlam situm, iam Nassovicum, Gall. le destroit de Nassau dicitur, ab Hollandis, qui inde ex Oceano Septentrionali seu Russico, in mare Tartaricum contendere conati fuerunt, eôdem fine, quô freta Davis et Hudsonii lecta sunt, ut in Indiam Orientalem navigaturi, gravissimum Solis aestum evitarent. Emissae hanc ob causam naves quator A. C. 1594. quae conditionem locorum Septentrionalium explorarent; nauclerô Wilhelmô Barentiô: circa Autumnum reversae sunt, ac transitum istac valde probabilem, putârunt, confirmantibus id cumprimis Ioh. Hugone Linschotanô, qui navigationi interfuerat, et Petrô Planciô, celebri tum temporis Cosmographô. Proin de novo classis 7. navium A. C. 1595.
emissa fuit, nauclerô eôdem Barentiô, et summo Praefectô Iac. Heempskerkiô: Quâ irritô successu reversâ, cum prodigiosa freti glacies ipsos nimium quantum impedivisset, conclusum quidem ab Ordinib. ne publicis sumptibus iter hoc de novo tentaretur, concessum tamen mercatoribus est, ut negotium hoc suis sumptibus ulterius libere experiri possent, additumque, non defuturam ex publico impensarum restitutionem et remuner ationem largissimam, si quis illud iter feliciter expedîsset. Itaque Amstelodamenses A. C. 1596. suis sumptibus viam hanc de novo tentandam curârunt, emissis duabus navibus, praefectisque iisdem Heempskerkiô et Barentiô. Qui ne frustra redirent, summa cum patientia quidem in Nova Zembla hibernârunt, nihilominus tamen A. C. 1597. post tertiâ vice frustra tentatum Septentrionem, redire coacti sunt: glacie 50. et amplius cubitorum illos urgente, et Barentiô in mediis laboribus exstinctô. A' quo tempore transitus in desperatis haberi coepti. Eum tamen porro tentandum suadet Isaacius Pontanus, suggeritque haec consilia: 1. ut more Emanuelis, Portugalliae Regis, qui, cum Indiam cogitaret, primum terrestri itinere, ipsam explorari curavit, mitterent, qui a Samoiedis, Tingoesis ac Tartaris terrae marisque conditionem primo discerent. 2. Navem eo destinarent, quae in com moda statione, interpopulos istos, annis aliquot subsisteret. 3. A' Iapania illuc transitum periclitarentur. Addunt alii, forte etiam post Novam Zemblam mare libetius fore, nec transitum, per hoc fretum necessario requisitum iri. ratio autem tantae hîc glaciei est, quod immensam copiam eius maximi fluvii Obrius et Ieniscea effundant, etc. Vide Hug. Grotium Histor. Belg. Gethard. de Veer descr. Navig. harum trium. Pontani Consilium Hist. Navig. Belg. sub finem. Becman. Hist. Orbis terr. Geogr. et Civil. etc. et in voce Fretum Vaigatium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”